Angelus ad Virginem
At a glance
- Voicing
- SAB
- Language of the text
- Latin
- Key
- G major
- Genre
- Christmas carol, Sacred
- Season
- Christmas
- Series
- Choir
- Available voices
- Soprano, Alto, Bass
- Score
- PDMX / MuseScore, Public domain licence
Chapters, Soprano part
Chapters, Alto part
Notes on the piece
An anonymous medieval Latin carol on the Annunciation, handed down in fourteenth-century English manuscripts. Here in an arrangement for three voices (soprano, alto and bass).
Written with AI assistance
Text and translations
Original text · Latin
Angelus ad Virginem,
Subintrans in conclave.
Virginis formidinem,
Demulcens inquit: “Ave,
Ave Regina Virginum,
Coeliteraeque Dominum,
Concipies et paries intacta,
Salutem hominum.
Tu porta Coeli facta,
Medella criminum.”
“Quomodo conciperem,
Quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem,
Quae firma mente vovi?”
“Spiritus Sancti gratia,
Perficiet haec omnia.
Ne timeas, sed gaudeas, secura,
Quod castimonia,
Manebit in te pura,
Dei potentia.”
Ad haec Virgo nobilis,
Respondens inquit ei:
“Ancilla sum humilis,
Omnipotentis Dei.
Tibi coelesti nuntio,
Tanta secreti conscio,
Consentiens et cupiens videre,
Factum quod audio.
Parata sum parere,
Dei consilio.”
Angelus disparuit,
Etstatim puellaris,
Uterus intumuit,
Vi partus salutaris.
Qui, circumdatus utero,
Novem mensium numero.
Hinc exiit et iniit conflictum,
Affigens humero,
Crucem, qua dedit ictum,
Hosti mortifero.
Eia, Mater Domini,
Quae pacem reddidisti,
Angelis et homini,
Cum Christum genuisti.
Tuum exora Filium,
Ut se nobis propitium,
Exhibeat, et deleat peccata,
Praestans auxilium,
Vita frui beata,
Post hoc exsilium.
Source of the text: traditioninaction.org
Score
The source and licence of the score are acknowledged; the editions below are for cross-checking.
PDMX / MuseScore · Licence: Public domain
Did you hear a mistake?
A wrong accidental, a misplaced note, a misspelt word: tell us where. Report by email (info@voceavoce.com)